- ANTIGRAPHEUS
- ANTIGRAPHEUSGraece Ἀντιγραφἐὺς, in Gloss. dictator, rescriptor est; non scriba, ut quidam vertunt. Tantum enim Antigrapheus a scriba differt, quantum dictator a librario. Habebantque Ἀντιγραφεῖς sub se librarios et scribas, eosque qui scrinium gerebant. Novella Constantini Porphyrogenn. de sportulis Scribae, Ἐπειδὴ ὁ Σκρίβας οὐκ ἔςτι τέλειος δικαςτὴς ἀλλὰ καὶ τῶ θεματικῶν Κριτῶν καὶ αὐτῶν τῶ ἀντιγραφέων ὑποβέβηκε. In Glossis Βαςτικιλῶν, Ἀντιγραφἐυς διαθήκης dicitur Testamenti dictator, quem Antecessorem exponunt, i. e. Iurisperitum, qui Testamentum dictat; tabellio vero scribit, qui et Νομικὸς. Ἀντιβολἐυς etiam exponitur in optimis Glossis sicque proprie dicebatur, qui exemplaria inter se contendebat, et, si quid in iis vitiosum, corrigebat et emendabat. Quod utique faciebant epistolarum, libellorum et memoriae Antigraphei seu dictatores: Nam postquam dictâssent, relegentibus librariis et scriniariis, dictata recognoscebant ac corrigebant, Ἀντιγράφειν enim recensere est ac rescribere: dicebatur autem rescribere opus suum Auctor, qui emendandi animô illud recognoscebat. Sueton. in Iulio c. 56. Existimatque rescripturum et correcturum fuisse. Atque hôc sensu ἀντιγρα φέα exponit Ulpianus in Demosth. Τὸν ἀντιγράφοντα ὑπὲρ τῆς βουλῆς πρὸς τὸν δῆμον, εν οἷς ἄν δέηται: adeoque verum est, vocem hanc dictatorem Latinis denotare, ut Graeci recentiores summi Imperii Magistratum in veteri Republ. h. e. Dictatorem, ἀντιγραφέα verterint, cum ille tamen nihil minus, quam ἀντιγραφεὐς fuerit: quippe quem Dionysius aliique Graeci veteres Μόναρχον interpretati sunt, etc. Erant autem istiusmodi Antigraphei seu dictatores, in Aula Imperatorum recentiorum quatuor, primus libellorum, secundus memoriae, teritus epistolarum et quartus dispositionum: totidemque scrinia. Anonymus Scholiastes in Novellas Iustiniani, Quatuor sunt scrinia --- unde et quatuor Antigraphei sunt. Nam Magistri, etc. Ubi a Magistris scriniorum Antigraphei diserte distinguuntur, quos male summus ICtus confundit. Magister enim scriniorum omnia scrinia curabat, et sub se Antigrapheos omnes habebat, qui quod ab illo proximi estent, Proximi quoque et Primi appellati sunt. Glossae Βασιλικ. Πρόξιμοι, πρῶτοι, Obsecundatores scriniorum, eos vocat l. 3. Code. Theodos. de Proximis: Obsecundatoribus sacrorum scriniorum, quorum mentibus ingeniisque committimus, quidquid in alios quoque perennium saepe proferimus Sanctionum. Quibus verbis plane Antigrapheos expressit, quorum ingeniô formabantur Principis sanctiones, epistolae, responsa et rescripta: mentem enim tantum, non manum, commodabant, atque inde dictatores, citerioribus Latinis dictati appellati sunt etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Caro l. 8. et infra, in voce Proximus, item in Scrinia. Coeterum, vocem Ἀντιγραφεὐς aliâ quandoque notione apud Scriptores etiam reperiri, certum est. Polluci enim Ἀντιγραφεὐς est ὁτῇ βουλῇ καθήμενος καὶ πάντα ἀντιγραφόμενος; ubi ἀντιγράφεςθαι, est τὰ ἶσον γράφειν, exemplum scribere, unde ἀντἰγραφον.exemplum, exemplar: quod etiam ἀντίβολον dicebant, item ἀντίτυπον, ac ἶσον. Sed et ἀντιγράφεςθαι Latini quoque contrascribere dixerunt; unde ὁ Ἀντιγραφεὐς τῶ λόγων in veteri Inscr. redditur, CONTRASCRIPTOR RATIONIS SUMMI CHORAGI: quem vulgo Contrarotulatorem Galli appellant. Ἀντιγραφέα porro Cancellarium etiam reddit Isidorus in Gloss. etc. Sed proprium vocis significatum est, quod diximus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.